라틴어 문장 검색

hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:14)
nec dubium est hoc inter se esse noctu et nocte quod diu et die:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 3:3)
quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:2)
Sed et omnia haec nomina cum in uno de supradictis numinibus servat, doctrinam procul dubio suam de omni hac opinione confirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 10:1)
Nec dubium est, quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, verum ab eo dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:2)
Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 1:3)
Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 5:4)
per tela, per hostes Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus Urbis iter:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:3)
Si per solum pulvereum forte curratur, ubi pes fuerit de terra a currente sublatus, vestigium sine dubio signatum videtur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:4)
quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:2)
post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:3)
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:1)
Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:4)
sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, quassare etiam quam quatere gravius violentiusque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION