라틴어 문장 검색

templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:4)
permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:5)
tanto magis, quod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis submouerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 40장 1:2)
Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri scripta senatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque posteris tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 1:2)
'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo die edixisse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:4)
consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauit magistratum fuitque per triduum sine summa potestate res p. quaestorem suum in coniuratione nominatum flagellauit ueste detracta subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi insisterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 3:1)
edixit et strenas ineunte anno se recepturum stetitque in uestibulo aedium Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:2)
edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et populo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 1:3)
ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum praesidibus prouinciarum permisit, uerum etiam exulibus quibusdam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:1)
ibidem extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia primum daturu[m]s edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se populum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 4:3)
Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem uirtutem aut condicionem suam praedicantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 4:2)
ὁ τρώσασ ἰάσεται. cumque impubi teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 43장 1:4)
matri summam omnium rerum priuatarum publicarumque permisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 9장 1:3)
elatus inflatusque tantis uelut successibus negauit quemquam principum scisse quid sibi liceret, multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re p. ac prouincias et exercitus equiti R. ac libertis permissurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:1)
ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION