라틴어 문장 검색

litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari aequa fateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 646:1)
edixitque diem quo vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent navalibus sociis esset locaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 652:2)
inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 91:1)
cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 146:1)
litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 179:1)
haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 404:1)
eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 67:1)
eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 94:1)
tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 177:1)
ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 183:1)
his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 196:1)
isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 326:2)
de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus violaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 380:1)
diemque comitiis consules edixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 255:2)
Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION