라틴어 문장 검색

Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 683:2)
ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 407:1)
ego magnopere oro suadeoque, eodem animo quo si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 111:1)
ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 148:1)
at illos debitos iam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et quae procurator tenuerat pro domino possederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 321:1)
accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 159:1)
ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:1)
ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 509:2)
in Hispania principio veris P. Scipio navibus deductis evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 579:1)
postero die armati ornatique ad edictum aderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 209:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 559:1)
inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 125:2)
et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 379:1)
ubi dies quae edicta erat advenit, arma equosque ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION