라틴어 문장 검색

Sicut ad faciem cause non pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione despicimus.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:5)
Cum ergo iuris finis quidam sit—ut iam declaratum est—necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se iuris effectus.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:30)
natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:3)
Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:11)
Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:8)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
Et ideo divinitus in nobis esse credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:2)
3. Est etenim dignitas meritorum effectus sive terminus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 15:1)
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 83:1)
Per hoc bellum decretorium, quod coloniis mediis tranquillitati salutique fuit, Washingtonius multas difficultates perpessus est quibus valetudo imminuebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.18)
Hominum liberorum effrenam licentiam disciplinae militari repente subjicere, difficultatis prudentiaeque erat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.34)
difficultates magnae quas hic manipulus per triginta dies subiit, fere inexsuperabiles fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.34)
Imperatori illi multis cum difficultatibus simul erat confligendum, quarum praecipua erat exercitus licentia, qui ex hominibus, nullius imperio obtemperare assuetis, et a disciplina militari abhorrentibus, conflatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.43)
Hicce per Caesaream Novam receptus, Americanos difficultates omnes, et varia pericula, subire coegit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.53)

SEARCH

MENU NAVIGATION