라틴어 문장 검색

satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:11)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest, fereque iisdem, quae in vulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 1:1)
Sed haec quidem alioquin memoria magni professoris, uti interponeremus, effecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 4:5)
Hoc genus curationis efficit, ut, qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:4)
idque efficit, ut ante fascias quoque sic figurandum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 17:5)
ne ibi nervi rigescant, et inutile brachium efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 18:5)
Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:4)
iam cuncta furorem qui gravat, efficiam leviorem pondere lanae Tarbigilum tumidum, desertoresque Gruthungos ut miseras populabor oves et pace relata pristina restituam Phrygias ad stamina matres".
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:233)
quo, precor, haec effecta deo?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:11)
efficitur portus medium mare, tutaque ventis omnibus ingenti mansuescunt stagna recessu.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:345)
iamque potestates priscus discriminat ordo iustitiae, quas ante pares effecerat una nube timor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:10)
hic celer effecit, bruma ne longior una esset hiems rerum, primis sed mensibus aestas temperiem caelo pariter patriaeque referret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:45)
"His tamen effectis neu fastidire minores neu pete praescriptos homini transcendere fines.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:168)
"equidem, faveant modo numina coeptis, haec effecta dabo, nec me fratrique tibique dissimilem populi commissaque regna videbunt.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:204)
Victoria velox auspiciis effecta tuis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION