라틴어 문장 검색

neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:6)
nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:5)
ut declinet a proposito deflectatque sententiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:3)
ut a proposito declinet aliquantum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:16)
Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:2)
- tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:4)
. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:2)
multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:1)
Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium eliciatur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:8)
qui volunt exclamare maius, num satis habent latera fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et fundi videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:5)
quoniamque, ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio [si] cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:5)
neque enim umquam finem inveniet libido - , nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:4)
In mediis omnibus, si arearum descriptio acceleratur, vires non tendunt ad concursum radiorum, sed inde declinant in consequentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 6:2)
AEstus autem major, Lunâ in verticem loci declinante, incidet in horam circiter tertiam post appulsum Lunae ad Meridianum supra Horizontem, & Lunâ declinationem mutante vertetur in minorem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:26)
Si Luna tunc declinabat ab AEquatore, fient aestus in Oceano vicibus alternis majores & minores, uti dictum est;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION