라틴어 문장 검색

Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 11:1)
Stetitque sententia, ut Sabinianus cultus quidem senex et bene nummatus, sed imbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus, praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam, et successurus Barbationi, ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, (ut iactabant,) a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 5:1)
Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna, ut toti Asia imperarent, eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 7:1)
Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 2:1)
Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 17:2)
Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano, adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 20:1)
Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta exercitus, recensitos Graecia fabulosa narrabis?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 23:1)
Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 1:1)
Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem fabulosius extollente, sunt aestimati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 11:1)
nec enim per eum steterat quo minus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium, delatas in proximos sinus, introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 1:2)
Dein Parnasius (ex praefecto Aegypti) homo simplicium morum, eo adductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exsilium, saepe auditus multo antehac rettulisse, quod cum Patras Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, impetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 10:1)
Ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius, adiecta comitis dignitate, missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente, nihil accideret, quod animadversione dignum aestimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 2:1)
Ire igitur ad haec ratione vel vi componenda, Lupicinum placuit, ea tempestate magistrum armorum, bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua, et de tragico (quod aiunt) cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 2:1)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)
Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION