라틴어 문장 검색

multi per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 468:2)
pars exercitus cum omni equitatu Saturnalibus primis agmen adgressa Numidarum levi certamine fudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:1)
Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 175:1)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 227:1)
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:1)
et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 405:1)
ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 410:1)
nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae venturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 428:2)
adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 462:1)
ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 478:1)
ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:3)
ducem mercede militantium, cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 77:1)
navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 290:1)
postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 337:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION