라틴어 문장 검색

primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 224:1)
ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:1)
eo imperio evocati conveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 325:1)
multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 395:1)
urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem colloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent, retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 160:1)
multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem, ducem Poenorum, fuisse auctores sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 290:2)
Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 447:2)
Castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:1)
nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 534:3)
Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset, evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 440:1)
itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
Manlio Volsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, recipiendi Scipionis causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 550:2)
et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:2)
massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 213:1)
deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 287:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION