라틴어 문장 검색

Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:3)
Quod si duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:3)
et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:3)
Vino leni uti nihil prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:5)
Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:5)
Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:7)
Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:5)
in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:4)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:1)
Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:3)
Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:1)
at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:2)
Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:4)
eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:3)
rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION