라틴어 문장 검색

"finio quibus uitam finiit imperator, cauete proditionem."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 18:7)
"caueant proditionem,"
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 19:7)
hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 1:6)
quod si illi licet fingere, non uideo quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 18:6)
teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 1:14)
nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:2)
cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere !
(세네카, 행복론, Liber III 108:4)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriae exitia.
(세네카, 행복론, Liber V 99:1)
Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, red- dam.
(세네카, 행복론, Liber VII 106:1)
exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:5)
Hic casus Romanae pacis exitium erit, hic tanti fortunam populi in ruinas aget ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:1)
Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:6)
A singulorum deinde caedibus in exitia gentium serpit, et inicere tectis ignem, aratrum vetustis urbibus inducere potentiam putat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:3)
si cogitas libidinem non voluptatis causa homini datam, sed propagandi generis, quem non violaverit hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION