라틴어 문장 검색

per aras exquirunt vel apud aras, vel inter aras, ut 'it hasta Tago per tempus utrumque'. 'exquirunt' autem, id est sacrificando explorant, an dii vellent huic rei consentire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5611)
sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicens hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5616)
tibi fas animum temptare precando sic Aeolus tuus o regina quid optes explorare labor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1132)
optimus armis peritus armorum, dux egregius, qui et futura provideret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 392)
explorant confirmant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1681)
galeam fidus permutat aletes galeae enim sunt explorantum, sicut etiam Homerus ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3051)
Varro Pilumnum et Pitumnum infantium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an vitalis sit qui natus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 762)
circumdat loricam umeris non armatur hoc loco Turnus, sed explorat utrum arma apte et congrue eius membris inhaereant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 881)
rite sacratas rite exploratas sollemnitate, quam diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2131)
dolonis cum Troiani exploratorem, quem ad castra Graecorum mitterent, quaererent, hic Dolon exploratum se ire obtulit, si sibi equi Achillis pro praemio darentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3473)
licet haec omnia, quae dixi, arando sint experti et hominum et boum labores, tamen sunt ad- huc aliqua quae obsunt, nisi provideris, ut aves absint et umbra arborum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1182)
explorat robora fumus probatae enim soliditatis sunt, si in fumo minime rimas effecerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1751)
vigilanda viris providenda vigilanter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3131)
nam alia neglecta possunt habere emendationem, tem- pestas adveniens, nisi ante provideris, universa subvertit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3385)
nam animus haud facile verum providet, ubi illa officiunt". ergo aut secundum Ciceronis tractatum hoc dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4996)

SEARCH

MENU NAVIGATION