라틴어 문장 검색

itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque vellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura - divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 439:1)
Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 168:2)
cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis imponerentur, ista quidem sententia inquit ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 39:1)
itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:1)
iam et duces imperatoria opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 258:2)
in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin praerogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, a senatu comprobaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 16:1)
cum in Lutati foedere diserte additum esset ita id ratum fore si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit foedus ut ne mortuo auctore quicquam mutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 183:1)
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 270:1)
consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 36:1)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 214:1)
ex hui'us Marcii duobus carminibus alterius post rem actam editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, adferebat fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 173:2)
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:2)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 195:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION