라틴어 문장 검색

Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:1)
cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos deos praeficit, qui a te Balbe innumerabiles explicati sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:11)
de quibus est nobis his libris explicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:6)
quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 22:2)
Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:2)
Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:3)
Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 2:1)
Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quo modo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nec exsolvit id, quod promiserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 9:1)
Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto tamquam fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut quaedam sibi concedantur, quo facilius, quae volunt, explicent, sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter se esse expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:3)
non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:4)
Explica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species] forma et notio viri boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:5)
Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:6)
Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 3:2)
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 4:1)
non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION