라틴어 문장 검색

48. Omnes male consuetudines de forestis et warennis, et de forestariis et warennariis, vicecomitibus et eorum ministris, ripariis et earum custodibus, statim inquirantur in quolibet comitatu per duodecim milites juratos de eodem comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus, et infra quadraginta dies post inquisicionem factam, penitus, ita quod numquam revocentur, deleantur per eosdem, ita quod nos hoc sciamus prius, vel justiciarius noster, si in Anglia non fuerimus.
(Magna Carta 50:1)
Et quicumque voluerit de terra juret quod ad predicta omnia exequenda parebit mandatis predictorum viginti quinque baronum, et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis, et nos publice et libere damus licenciam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebimus.
(Magna Carta 63:7)
Et si aliquis de viginti quinque baronibus decesserit, vel a terra recesserit, vel aliquo alio modo impeditus fuerit, quominus ista predicta possent exequi, qui residui fuerint de predictis viginti quinque baronibus eligant alium loco ipsius, pro arbitrio suo, qui simili modo erit juratus quo et ceteri.
(Magna Carta 63:9)
In omnibus autem que istis viginti quinque baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi viginti quinque presentes fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit, vel preceperit ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent;
(Magna Carta 63:10)
Et nos nichil impetrabimus ab aliquo, per nos nec per alium, per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur;
(Magna Carta 63:12)
sed diro ferri revocantur amore Ductorisque metu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:42)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
Tunc qui fata deum secretaque carmina servant, Et lotam parvo revocant Almone Cybellen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:40)
lateque vagatur Ensis, et a nullo revocatum est pectore ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:25)
Sed maiora dedit cognomina collibus istis, Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem, Scipio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:52)
Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris, Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus, Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae, Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus Montibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:1)
Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te Contineant, Ennaea, dapes, qua foedere moestum Regem noctis ames, quae te contagia passam Noluerit revocare parens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:59)
Moestum, fletu manante, cadaver, Tristia non equidem Parcarum stamina, dixit, Respexi, tacitae revocatus ab aggere ripae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:23)
et arma Signaque et adflictas omni iam parte catervas Circuit, et revocat matura in fata ruentes, Seque negat tanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:17)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION