라틴어 문장 검색

Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:5)
Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni Turno sic ore vicissim orsa refert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:1)
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:2)
En omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:7)
sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:2)
inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 206:2)
hic non alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:3)
Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 141:3)
Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장5)
infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장5)
In quamcumque partem rerum vel civilium vel externarum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut inpetus magni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 3:3)
Tunc tamen periculum mihi obsesso externum inmineret, murus me ab hoste secerneret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:3)
Animum enim cogo sibi intentum esse nec avocari ad externa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION