라틴어 문장 검색

extrahe turba oppositis umeris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:33)
sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:2)
deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 102:4)
quod fieri plurimis figuris . nam et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic futura sit causa lucidior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 172:2)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:3)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
vindica te tibi, et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 1:1)
Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:1)
Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:2)
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:10)
Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:3)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)
Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION