라틴어 문장 검색

non possum haec ferre nec feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 14:9)
exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 46 2:8)
ut prorsus prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:8)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)
noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:3)
hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:20)
vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:4)
servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:1)
omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:4)
quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:1)
quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:1)
praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장6)
etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:6)
volucribusne et feris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:4)
quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION