라틴어 문장 검색

atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 535)
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 542)
at sibi quisque dapes et festas extruet alte caespitibus mensas caespitibusque torum.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 547)
Martis Romani festae uenere kalendae - exoriens nostris hic fuit annus auis - et uaga nunc certa discurrunt undique pompa perque uias urbis munera perque domos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 11)
Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis, et testudinea Phoebe superbe lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae13)
Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus atque inter festos semper habendus erit:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 111)
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 225:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 398:1)
Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:1)
honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 291:2)
namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:3)
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)
die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 428:1)
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 430:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION