라틴어 문장 검색

Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 25:1)
Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 4:1)
Ipse homo, omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei, verum etiam imago est;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:7)
Cur aeque liceat videre quae facere flagitium est?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:7)
Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:2)
Utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium evaderemus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:3)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
Ut Brettones, quiescentibus ad tempus exteris, ciuilibus sese bellis contriuerint, simul et maioribus flagitiis submerserint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.1)
Studens autem uir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus, quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:5)
adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:4)
Quid tibi saevitiae mecum est?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 62)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 475:1)
eadem in militia saevitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis vinculis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 641:3)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION