라틴어 문장 검색

completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:6)
voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 27:2)
qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:3)
quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius, a quibus instituti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:4)
ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui quam si me non modo ad legendos libros sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:3)
si una omnium facies est, florere in caelo Academiam necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 80:6)
quibus fruentem voluptatibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:12)
utatur enim suis bonis oportet fruatur qui beatus futurus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:3)
locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:4)
possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
" negat ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:3)
quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:5)
quasque res violentissimas natura genuit earum moderationem nos soli habemus, maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:2)
nos campis nos montibus fruimur, nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos arbores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:4)
itaque bestiae furtim ut dixi fruuntur, domini palam et libere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION