라틴어 문장 검색

nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:4)
(nam si qui doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori Agamemno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:1)
nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:2)
si quidem sit quisquam deus, cui ego sim curae - at id erat deis omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:6)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:3)
primum simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi voluptatem, ut Epicurus, nihil bonum nisi vacuitatem , ut Hieronymus, nihil bonum nisi naturae primis bonis aut omnibus aut maxumis frui, ut Carneades contra Stoicos disserebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 84:2)
haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat quam fruebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:6)
si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:3)
aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:5)
Collocavit igitur Deus Planetas in diversas distantiis à Sole, ut quilibet pro gradu densitatis calore Solis majore vel minore fruatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION