라틴어 문장 검색

Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)
nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:3)
Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:3)
nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:4)
Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit humores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:1)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII5)
An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII3)
Amphitheatrales inter nutrita magistros Venatrix, silvis aspera, blanda domi, Lydia dicebar, domino fidissima Dextro, Qui non Erigones mallet habere canem, Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus Luciferae pariter venit ad astra deae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX1)
frugum autem nomen tractum est a frumine, id est eminente gutturis parte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1787)
qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo et volunt etiam hic hysteroproteron esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1792)
nam et hodie siccari ante fruges et sic frangi videmus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1794)
Accius Troadibus nocturna saxo fruges franges torridas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1799)

SEARCH

MENU NAVIGATION