라틴어 문장 검색

etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:3)
a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:1)
quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:1)
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:6)
latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;- haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem traducta appellatur θέσισ. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:6)
vberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 5:1)
in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:2)
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:1)
etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:6)
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:1)
Ut cum videmus speciem primum candoremque caeli, dein conversionis celeritatem tantam quantam cogitare non possumus, tum vicissitudines dierum ac noctium commutationesque temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem solem, lunamque adcretione et deminutione luminis quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in duodecim partes distributo quinque stellas ferri eosdem cursus constantissime servantis disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum, quarum altera, quam nos incolimus, Sub a/xe posita ad ste/llas septem, unde ho/rrifer, Aquilo/nis stridor ge/lidas molitu/r nives, altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci ἀντίχθονα, ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 67:1)
sed nunc quidem valetudini tribuamus aliquid, cras autem et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae est fructus uberrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:7)
Probae e/tsi in segetem su/nt deteriore/m datae Fruge/s, tamen ipsae sua/pte natura e/nitent, sic animi non omnes culti fructum ferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:3)
haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:7)
frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION