라틴어 문장 검색

et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:1)
Aebutia accita ad Sulpiciam venit et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 115:1)
eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 534:1)
itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui si redeant unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 650:1)
duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 310:1)
petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 562:1)
et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui principio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu brevi oppressus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 215:1)
simul venerant et ab rege Perseo oratores qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 217:1)
in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 19:2)
eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat aliquantum vacaret, senatus consultum factum, ut is ager viritim divideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 37:2)
phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:2)
eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:1)
adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis qua regnum in dubium adductum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 202:1)
accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 211:2)
filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 340:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION