라틴어 문장 검색

Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, "Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:10)
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:4)
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:6)
At domus interior gemitu miseroque tumultu miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes femineis ululant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:8)
"At tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:5)
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 30:1)
"Nate" exclamat, "fuge nate, propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:27)
- gemitus lacrimabilis imo auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:10)
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:4)
interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:4)
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:4)
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late prospiceres arce ex summa, totumque videres misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:12)
Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:8)
" Sic fata, gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:21)
Fit gemitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION