라틴어 문장 검색

praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 346:1)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
ibi stetere Hispani hostes expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:2)
in rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 528:2)
regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:1)
. . Auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:3)
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 72:1)
Masinissa et frumento iuvabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 307:1)
P. Licinio consuli ad exercitum civilem socialemque petenti addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii - incertus numerus, quantum rogati Cretenses misissent - Numidae item equites elephantique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 372:1)
eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 677:1)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION