라틴어 문장 검색

vigor inde animis et mortis honorae dulce sacrum, gaudent natorum fata parentes hortanturque mori, deflent iamque omnis ephebum turba, coronato contenta est funere mater, frena tenent duplexque inserto missile nodo, exserti ingentes umeros, chlamys horrida pendet, et cono Ledaeus apex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권99)
fusi circum natusque ducesque solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt signa tubae, nequit illa pio dimittere natum complexu multumque duci commendat Adrasto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권155)
gelat ora pavor gressusque tremiscunt, quis veniat quantusque, sed horrida signa frementis accipit et caeca metitur murmura cura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권209)
"bella horrida nobis, atque iterum Tydeus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권266)
Ergo nec ardentes clipeos vectare nec artos thoracum nexus - tantum sitis horrida torret - sufficiunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권328)
"illa Paphon veterem centumque altaria linquens nec vultu nec crine prior solvisse iugalem ceston et Idalias procul ablegasse volucres fertur, erant certe, media quae noctis in umbra divam alios ignes maioraque tela gerentem Tartareas inter thalamis volitasse sorores vulgarent, utque implicitis arcana domorum anguibus et saeva formidine nupta replesset limina nec fidi populum miserata mariti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권34)
"qua pace feras volucresque iugari mos datus, heu segnes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권57)
"qualis cum cerva cruentis circumventa lupis, nullum cui pectore molli robur et in volucri tenuis fiducia cursu, praecipitat suspensa fugam, iamiamque teneri credit et elusos audit concurrere morsus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권81)
"Illi aderant, primis iamque offendere carinae litoribus, certant saltu contingere terram praecipites, miseri, quos non aut horrida virtus Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti hauserit!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권82)
ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권219)
volucres equitum praeverterat alas Fama recens, geminos alis amplexa tumultus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권263)
parte alia victor curru Neptunia tendit lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes Myrtilos et volucri iam iamque relinquitur axe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권103)
"scis miser, et nostrae pridem cecinere volucres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권148)
bella geri ferro levius, bella horrida credas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권182)
At tibi promissos iamdudum Phoebus honores, Amphiarae, cupit, tandem ratus apta favori tempora pulverei venit in spatia horrida circi, cum iam in fine viae, et summum victoria nutat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권192)

SEARCH

MENU NAVIGATION