라틴어 문장 검색

His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:2)
Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:2)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus vehi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 20:1)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
unde neque tuum nec Disarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:3)
Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publii dicta referemus, videbimur et adhibendi convivio mimos vitasse lasciviam et tamen celebritatem, quam, cum adsunt, illi excitare pollicentur, imitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 1:1)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
Et primo quidem illud quo voluntas numinum per exta monstratur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:1)
ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:1)
Hoc fit, ne quis in aede dei habitum eius imitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:2)
Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:2)
quo perseverantiam consuetudinis monstrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 11:1)
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros, deinde, ut minus hoc esse monstraret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION