라틴어 문장 검색

deinde apparuit, quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:2)
tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:2)
Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum, securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 105:2)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:3)
Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:2)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
Videbis nocturnam lunae successionem, a fraternis occursibus lene remissum- que lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximae dissimilem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:3)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
indicium imminentis exitii nimia maturitas est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 142:5)
" Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:8)
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:5)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
Idem facimus, aliquem nobiscum adligatum lacessimus, cum victo victorique finis et quidem maturus immineat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:2)
cum ipse dicat Epicurus aliquando se recessurum a voluptate, dolorem etiam adpetiturum, si aut voluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro graviore sumetur ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION