라틴어 문장 검색

quae vox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:4)
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:8)
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:1)
sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:5)
atque hoc idem et Telamo ille declarat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:4)
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:1)
ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:4)
quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:1)
mihi ne Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 51:3)
sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia) - quo modo igitur Chrysippus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:5)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:3)
Sic per attractionem QN reducitur semper attractio tertia superior QM ad attractionem MN, attractione prima & secunda manentibus prorsus immutatis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 51:7)
senātōrēs, ā Cicerōne excitātī Antōnium hostem populī Rōmānī dēclārāvērunt;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle18)
Priscianus institutionum VIII 16 p. 381 et XI 29p. 567 Hertzii inter exempla quibus deponentium verborum participia praeteriti temporis passivam significationem habere declarat:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, V1)

SEARCH

MENU NAVIGATION