라틴어 문장 검색

propterea non mentior, si dico habere me in equestribus locum.
(세네카, 행복론, Liber VII 67:2)
Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 67:3)
nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 68:7)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)
Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 42:4)
Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:1)
Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri ordini reddidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.34)
vincatur mea fortuna dextra, Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est:
(세네카, Hercules Furens 19:8)
adhuc ferebas esse te Alcidae imparem:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:26)
Thessali Phoebus pecoris magister egit armentum positoque plectro impari tauros calamo vocavit, induit formas quotiens minores ipse qui caelum nebulasque ducit:
(세네카, 파이드라 4:19)
nebulas, equestri fracta quas tellus pede
(세네카, Phoenissae 404:1)
exaequat duos, licet impares sint, gladius;
(세네카, Phoenissae 641:2)
tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:15)
solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:2)
Dum laudibus summis sanctum Annianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores merita virtutes, cui etiam illud non absque iustitia gloriae datur, quod te successore decessit, exegeras mihi, ut promitterem tibi Attilae bellum stilo me posteris intimaturum, quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio oppugnatio, inruptio nec direptio et illa vulgata exauditi caelitus sacerdotis vaticinatio continebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION