라틴어 문장 검색

ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco vult, insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:2)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
deinde ad investigandam veritatem studio incitato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:5)
pergent omnia eodem modo moveri inter se ac si viribus illis non essent incitata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 33:3)
Corpora Sphaerica homogenea & aequalia, resistentiis in duplicata ratione velocitatum impedita, & solis viribus insitis incitata, temporibus quae sunt reciproce ut velocitates sub initio, describunt semper aequalia spatia, & amittunt partes velocitatum proportionales totis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 12:1)
Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:13)
Tunc fauce improba Latro incitatus iurgii causam intulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.3)
Sic tuta quae naturae fuerat munere, Impar duabus occidit tristi nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.9)
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi Habitu esse similes qui sint virtute impares.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De capris barbatis.3)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)
Oculorum porro et aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione quam reprimi;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 10:2)
Quae causa si studium meum non incitaret, adiutum tamen cuperem iuvenem probissimum gravissimum eruditissimum, omni denique laude dignissimum, et quidem cum tota domo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 3:2)
Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION