라틴어 문장 검색

aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)
nouissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 2:2)
praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:2)
Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio rimabantur, ut fit, singula.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:1)
laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio tenebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 19장 1:1)
Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 5:1)
"Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:8)
Ordo autem agminis erat talis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 11:1)
Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 17:1)
Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 24:2)
Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 28:1)
Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 28:2)
agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 30:1)
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 17:2)
itaque veste deposita in conspectu agminis - decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis se esse contentum - descendit in flumen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION