라틴어 문장 검색

Apostolus adfirmat deinde christianum concreditum esse cuidam « formae doctrinae » (týpos didachés), cui ex corde obsequitur (cfr Rom 6,17).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:7)
Ita, per immersionem in aquam, Baptismus nobis de incarnata fidei structura loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:11)
Dum in sermone presbyteros Ephesi Mileti valedicit, quem sanctus Lucas rettulit in Actibus Apostolorum, sanctus Paulus asserit se munus sibi a Domino concreditum complevisse, videlicet omnem Dei voluntatem nuntiandi (cfr Act 20,27).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:6)
Apostolus recenset Psalmi 116 locum, in quo Psalmista clamat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:4)
Ipse Apostolus in condicione mortis versatur, quae pro christianis in vitam mutabitur (cfr 2 Cor 4,7-12).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:8)
Ita in Maria iter fidei Veteris Testamenti assumitur in sequela Iesu et transformari sinit ab Eo, in intuitum ingrediens proprium Filii Dei incarnati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:6)
In cenaculo quoque post Resurrectionem et Iesu Ascensionem aderat, una cum Apostolis Spiritus Sancti donum imploratura (cfr Act 1,14).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:9)
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Iunii, in sollemnitate Apostolorum Petri et Pauli, anno Domini bis millesimo tertio decimo, ipso Anno Fidei, Pontificatus Nostri primo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 125:1)
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, qui negat intuitu fontem Deitatis adiri, credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 327)
qui ter quaternas denique refluentis amnis alveo fundavit et fixit petras, apostolorum stemmata.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae51)
at non intrepidum terret apostolum tristis tam subiti forma periculi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권8)
mox recipit visum, fit apostolus ac populorum doctor et ore potens corvos mutare columbis.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), VAS ELECTIONIS3)
fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem subiectam vanis non sponte laboribus orsus periuro ingemuit miserans servire latroni:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1123)
"et iam tenemus obsides fidissimos huius spei, hic nempe iam regnant duo apostolorum principes, alter vocator gentium, alter cathedram possidens primam recludit creditas aeternitatis ianuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.143)
ipsa et senatus lumina, quondam luperci aut flamines, apostolorum et martyrum exosculantur limina.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.159)

SEARCH

MENU NAVIGATION