라틴어 문장 검색

redeuntes agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 536:2)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 397:1)
deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 481:1)
si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse ut relicturi signa fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 497:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 49:1)
ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 70:1)
sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 82:2)
cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 138:1)
ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 251:1)
primus erat pavor cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 284:2)
nam praeter multa volnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 290:1)
Consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 582:1)
equestre interim proelium commissum, in quo quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 607:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION