라틴어 문장 검색

efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:3)
Quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit, quid sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit, quam parva sit terra, primum universa, deinde ea pars eius, quam homines incolant, quamque nos in exigua eius parte adfixi plurimis ignotissimi gentibus speremus tamen nostrum nomen volitare et vagari latissime?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 43:3)
Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:3)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo, quodnam illud esset tale monstrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:6)
quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 128:3)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:6)
quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait 'solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 128:4)
vagamur egentes cum coniugibus et liberis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 6:3)
Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόοσ ὡραῖοσ obrepat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 10:2)
quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:6)
atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:11)
repente vero incessi omnibus laetitiis laetus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 2:6)
' immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 1:2)
eo fit ut errem et vager latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:6)
'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis', num dubitas quin sibi haec videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION