라틴어 문장 검색

"Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:33)
"Te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:137)
numquid hospes eius es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:17)
"ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:18)
Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum - horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi - viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:8)
Iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:4)
Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:8)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Ancillulas, quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis, quia, quantum vilior earum condicio, tanto facilior ruina est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:8)
"et ruinam utriusque quis novit?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:29)
Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:2)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
Urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:2)
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis et Augusto recitantes mense poetas?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III3)
"Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III80)

SEARCH

MENU NAVIGATION