라틴어 문장 검색

Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:5)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:3)
quod ubi incidit, radi et leuari satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:2)
Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:3)
atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:3)
Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:4)
Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:1)
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:5)
Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 6:3)
Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 1:2)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:2)
Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:1)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cauus est, depressusque digitus sinum inuenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:1)
Quorum uitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:4)
Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior aut minor usus eius membri relinquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION