라틴어 문장 검색

Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum Adparat et mecum invadit trepidantia castra?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 3:1)
invadunt et fossas aggere conplent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:3)
Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 15:3)
Invadunt urbem somno vinoque sepultam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 20:1)
Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:1)
Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:4)
Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum movetur, integra vi sua superficiem cui admovetur invadit, aer motu in ventum solvitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:2)
Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:3)
Vicinumque minax invadit Ariminum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:46)
nuda iam crate fluentes Invadunt clypeos, curvataque cuspide pile, Et scabros nigrae morsu rubiginis enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:51)
157 Caesar Rubiconem transit, Ariminumque invadit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권7)
Me solum invadite ferro, Me frustra leges et inania iura tuentem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION