라틴어 문장 검색

Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
indeque per Bracbantum rediere transeuntesque Scaldum per invia loca parant redire ad castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:2)
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:1)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:4)
Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:8)
Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti Vedasti obsidione vallavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:1)
Post haec Odo rex castrum Sancti Quintini et Perronam obsedit hominesque Rodulfi inde eiecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:8)
Nec minus dare apparet hunc librum inde ab a. 797.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 4:13)
Postrema pars, praesertim inde ab a. 869.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:9)
Inde regressus rediit ad Regenesburg et nativitatem Domini ac pascha ibidem celebravit vita prospera.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 10:3)
Inde rediens per Saxoniam venit ad Aquis ibique hiemavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:5)
Cumque Saxones convicti in omnibus se culpabiles recognovissent, obsides regi offerentes, accepitque eorum terciam partem in obsidionem generis masculini, et spoponderunt se ultra non fallere, sed antiqua illorum infelicitas eos non permisit, et domno rege inde recedente, statim foedus irrumpentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 14:3)
Et inde rediens imperator ad Hispaniam capere filium suum Pippinum, sed non potuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:5)
Ingens turbo ventorum frequenter erumpebat, et stella cometes visa est nimium ex se mittens fervorem in oriente coram humanis obtutibus quasi per tres cubitos, et pagani vastaverunt Walicrum multasque feminas inde abduxerunt captivas cum infinita diversi generis pecunia.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION