라틴어 문장 검색

est enim, ut mihi quidem videtur, valde decorum patere domus hominum illustrium hospitibus illustribus, idque etiam rei publicae est ornamento, homines externos hoc liberalitatis genere in urbe nostra non egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:6)
At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet, non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:1)
Ego vero, inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:5)
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:3)
Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum iis ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, serviendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:1)
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
quo posset urbs et accipere a mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:2)
quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 41:4)
Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non egeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 7:7)
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 171:2)
magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non egeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 7:7)
partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete, et sors ipsa ad sortes referenda sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 171:3)
, tribulem tuum sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 10:2)
neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:4)
te exspecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION