라틴어 문장 검색

"neque enim tibi cana repostas Bruma nives raptasque alio de fonte refundit Arcus aquas gravidive indulgent nubila Cori."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권380)
"Amazonio Scythiam fervere tumultu lunatumque putes agmen descendere, ubi arma indulget pater et saevi movet ostia Belli, nec varius fremor aut studia in contraria rapti dissensus, ut plebe solet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권76)
"iam domibus fusi et nemorum per opaea sacrorum ditibus indulgent epulis vacuantque profundo aurum immane mero, dum quae per Strymona pugnae, quis Rhodope gelidove labor sudatus in Haemo, enumerare vacat, nec non, manus impia, nuptae serta inter festasque dapes quo maxima cultu quaeque iacent;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권88)
"absistite ferro, unus avum sanguis, neve indulgete furori, tuque prior."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권253)
Quis superum tanto solatus funera voto pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae rettulit Hypsipylae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권270)
stat adhuc incertus in alta nube, quibus sese Mavors indulgeat armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권80)
primus anhelantem duro Tirynthius angens pectoris attritu sua frangit in ossa leonem, haud illum impavidi, quamvis et in aere suumque Inachidae videre decus, pater ordine iuncto laevus harundinae recubans super aggere ripae cernitur emissaeque indulgens Inachus urnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권99)
tunc rector genero Polynici indulget agendum multa monens, ubi fervor equo, qua suetus ab arte mulceri, ne saeva manus, ne liber habenis impetus,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권116)
vetat indulgere volentem Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권356)
attamen ire cogitur, indulget summum hoc Iocasta iacenti, ostenditque offertque.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권287)
convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
Nune age, quis tumidis magnum inclinarit in undis Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권148)
"utinam indulgere precanti fata darent!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권286)
"armorum superi, tuque o qui funere tanto indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis, quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권343)
Non tamen indulsit pugnae cunctataque primo substitit in scelere et paulum Fortuna morata est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권236)

SEARCH

MENU NAVIGATION