라틴어 문장 검색

"adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 536:1)
quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus divinis supersederi iussum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 12:1)
emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 83:1)
nepesinis inde edictum ut arma ponant, parcique iussum inermi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 107:1)
qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 155:1)
itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 234:1)
iniussu tuo inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:2)
ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 100:1)
populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adjacent, peragravere rebusque nequiquam repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 115:1)
his consiliis dictator bellum trahebat gravemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 121:1)
se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:3)
ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 146:2)
castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 175:1)
iussum populi et suffragia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:2)
is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION