라틴어 문장 검색

nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:3)
tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus tegebatur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:8)
Ita vario certamine pugnatum est.
(카이사르, 내란기, 1권 46:4)
Is variis hominum sermonibus celeriter augetur.
(카이사르, 내란기, 2권 29:2)
Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus.
(카이사르, 내란기, 2권 36:2)
Hic cum essent factiones duae, varia voluntate civitatum utebatur:
(카이사르, 내란기, 3권 35:3)
Sed hi cognitis omnibus rebus, seu quid in munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur, temporibusque rerum et spatiis locorum, custodiarum varia diligentia animadversa, prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia detulerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 61:3)
Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 22장2)
de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장2)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium6)
Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium63)
Hunc oportet varium habere vitae genus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장2)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
quamvis variis rationibus nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION