라틴어 문장 검색

quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:2)
quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:2)
deprehendat, quae barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi sint posita;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:2)
nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a curiosis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 323:3)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)
mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 409:2)
necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 73:1)
alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:4)
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam rationem eorum adiecerunt ipsi quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:2)
Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:2)
nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:3)
quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:2)
nec in causa Milonis circa primas quaestiones iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 95:1)
ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION