라틴어 문장 검색

Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam - oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:10)
Ilium et labentem Teucri et risere natantem, et salsos rident revomentem pectore fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:20)
"Nunc, nunc insurgite remis, Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema delegi comites;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:5)
Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:20)
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:7)
Hic Nisus, "Si tanta" inquit "sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:4)
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte extulit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:10)
Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:6)
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:10)
quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:7)
] quos super atra silex iam iam lapsura cadentique imminet adsimilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:10)
labitur uncta vadis abies;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:6)
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:7)
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:12)
Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION