라틴어 문장 검색

Homo enim naturae minister et interpres tantum facit et intelligit, quantum de naturae ordine, opere vel mente, observaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:5)
Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi nec omnium coire posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:21)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
HOMO, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de naturae ordine re vel mente observaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 5:1)
quia, quae in se nova sunt, intelligentur tamen ex analogia veterum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:2)
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:8)
At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:6)
At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adolevisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:6)
quandoquidem eadem natura, quae in aliis videtur latens et occulta, in aliis manifesta sit et quasi palpabilis, atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem moveat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:13)
Atque prorsus illa ipsa, quae habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam et communem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:1)
hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse, qui author boni, et pater luminum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:2)
Quum enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:3)
sed illis, tanquam pro evidentibus et manifestis, receptis, de ceteris rebus, quae non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et judicant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 292:2)
At nos certe de universis haec quae dicta sunt intelligimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION