라틴어 문장 검색

Proinde rogo, eruditionem tuam intendas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 15:1)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)
obtinui tamen quod intenderam:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 22:4)
At mihi contingat Veneris languescere motu, Cum moriar, medium solvar et inter opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1024)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
curia te excipiet, patresque e more vocati intendent aures ad tua verba suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 413)
ut solet a magno fluctus languescere flatu, sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, quem dederat praesens forma, manebat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권487)
laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus" Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:3)
Haud mora, constituunt diversis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:1)
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis, caesis plangore lacertis, intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:6)
Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram, intendensque manus, passis furibunda capillis, "quo fugis" exclamat, "meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:1)
Crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:3)
et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix arripit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:4)
Consedere duces, et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat impatiens irae, Sigeia torvo litora respexit classemque in litore vultu intendensque manus "agimus, pro Iuppiter!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 3:1)
saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque serae convicia fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION